monumenta.ch > Petrus Venerabilis > sectio 1 > bnfNAL1585.69 > sectio 11 > bnf11947.244 r > sectio 14 > sectio 18 > bnf14764.74 > uwbM.p.th.f.68.192 > sectio 34 > bsbClm6224.179 > 299 > sectio 31 > csg576.106 > sectio 4 > sectio 1 > sectio 26 > sectio 7 > sectio 90 > sectio 17 > csg75.492 > sectio 23 > Hildegardis Abbatissa, Visiones, 3, 12 > bnf11947.237 v > sectio 55 > bsbClm6224.231 > sectio 89 > sectio 65 > sectio 21

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Hildegardis Abbatissa, Visiones, 3, 11, 21
Et ab illo capite usque ad genua illa, alba et rubea et velut multa contritione contusa est; quoniam a pessima deceptione qua filius perditionis homines primum blande et leniter seducere conabitur, usque ad tempus illud cum eos iam crudelius inflectere et incurvare tentabit, Ecclesia in filiis suis albedinem verae fidei, sed in ipsa angustiam sanguinei stuporis ac maximas aerumnas diversarum passionum sustinebit. Ab ipsis autem genibus usque ad duas zonas quae per transversum superius tangentes calcem pedum albae videntur, sanguinea apparet; quia cum iam velut motionem oppressionis suae sustinuerit, usque ad duos testes veritatis qui Ecclesiam fortissime continebunt, iam circa consummationem mundi candorem iustitiae et rectitudinis ostendentes, sceleratissimas persecutiones et crudelissimas effusiones sanguinis, in iis qui ipsum perditorem contempserint patietur. Quid hoc? Cum filius perditionis in contraria sua doctrina iam fiduciam et fortitudinem fallaciter confortatus acceperit; tunc et Ecclesia in cursu festinationis suae nobilissimo sanguine perfundetur, ubi et ipsa tunc plene iam coeleste habitaculum construetur.